Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 160

Transcription

IN RESOLVENDIS QUAESTIONIBUS. 153 contineat, pro $x=a$, factum $\int Z dx \times \int Y dx$ maximum vel minimum; eadem aequatio, levi adhibita mutatione, simul continebit quotum $\frac{\int Z dx}{\int Y dx}$ maximum vel minimum. Perspicuum autem est, sive $\frac{\int Z dx}{\int Y dx}$ debeat esse maximum vel minimum, five $\frac{\int Y dx}{\int Z dx}$, utroque casu eandem plane esse prodituram aequationem. Hanc vero convenientiam ipsa rei natura postulat: nam si $\frac{\int Y dx}{\int Z dx}$ est maximum, tum eo ipso erit $\frac{\int Z dx}{\int Y dx}$ minimum & vicissim; unde utrique quaestioni eandem solutionem satisfacere necesse est. Caterum hunc quoque nexum observasse juvabit inter maximi minimive formulam $\frac{\int Z dx}{\int Y dx}$, quae, posito $x=a$, abit in $\frac{A}{B}$, & inter aequationem inventam $BdA - AdB = 0$: haec enim aequatio oritur ex differentiatione formulae $\frac{A}{B}$, ponendo ejus differentiale $=0$; istiusmodi autem nexum perpetuo locum habere in sequente Propositione demonstrabimus. EXEMPLUM I. 27. Invenire curvam, cujus area coordinatis orthogonalibus abscissa ad arcum curvae maximam teneat rationem, si abscissae datus valor $a$ tribuatur. Posita curvae quaesitae abscissa $=x$, applicata $=y$; erit area $=\int y dx$, & arcus $=\int dx \sqrt{(1+pp)}$; posito $dy=pdx$: maximum ergo esse debet $\frac{\int y dx}{\int dx \sqrt{(1+pp)}}$, casu quo ponitur $x=a$. Sit igitur, casu $x=a$, valor formulae $\int y dx$, seu area $=A$, & $\int dx \sqrt{(1+pp)}$ seu arcus abscissae $a$ respondens $=B$. Deinde formulae $\int y dx$ valor differentialis $dA$ erit $=nv.dx$. Euleri de Max. & Min. V I,
confidence 0.78 30 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.