Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 189

Transcription

182 DE METHODO deat quantitas immediate sequens eam, cui respondet similis terminus particula $nv$ affectus. Sic dum terminus $-\frac{2nv}{dx^2}$ reperitur in valore differentiali quantitatis $q''$, ita terminus $-\frac{2o\omega}{dx^2}$ adest in valore differentiali quantitatis sequentis $q'''$. Deinceps, ob duplicis generis terminos in valoribus differentialibus occurrentes, quorum alteri particulam $nv$, alteri particulam $o\omega$ involvunt, valor differentialis cujuscunque expressionis indeterminatae hujusmodi habebit formam $nv \cdot I + o\omega \cdot K$; de qua primum, manifestum est membrum prius $nv \cdot I$ esse ejusdem expressionis valorem differentialem, qui oritur si sola particula $nv$ consideretur; eritque ideo $nv \cdot I$ ille ipse valor differentialis, quem supra pro quavis expressione oblata definire docuimus; ita ut hoc membrum per praecepta supra tradita pro quavis expressione indeterminata exhibere liceat. Quod ad alterum membrum $o\omega \cdot K$ attinet, quia singuli termini in quibus $o\omega$ inest perpetuo respondent quantitatibus sequentibus eas, quibus respondent similes termini particulam $nv$ involventes, palam est quantitatem $K$ fore valorem, quem quantitas $I$ in proximo sequente loco induit, atque idcirco esse $K = I + dI$. Quare cum membrum $nv \cdot I$ ex praeceptis jam supra datis assignare queamus, ex eo porro alterum membrum $o\omega \cdot K = o\omega(I+dI)$ innotescet. Sit igitur $V$ expressio quaecunque indeterminata, cujus valorem differentialem ex duabus particulis $nv$ & $o\omega$ oriundum definiri oporteat. Ponamus ejus valorem differentialem ex unica particula $nv$ oriundum esse $= nv \cdot I$; eritque valor differentialis, qui ex ambabus particulis $nv$ & $o\omega$ oritur, $= nv \cdot I + o\omega \cdot I'$, seu $= nv \cdot I + o\omega(I+dI)$; qui igitur ope regularum supra datarum facile assignari poterit. Q. E. I. COROLL. I. 23. Omnium ergo expressionum, quarum valores differentiales ex unica particula $nv$ oriundos invenire docuimus, earundem valo-
confidence 0.85 29 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.