Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 254

Transcription

ELASTICIS. 247 De curva Laminæ Elasticæ uniformis. Fig. 1. 2. Sit AB lamina Elastica utcunque incurvata; vocetur arcus AM $= s$, & radius ofculi curvæ MR $= R$: atque, secundum BERNOULLIUM, exprimetur vis potentialis in lamina portione AM contenta hac formula $∫\frac{ds}{RR}$, siquidem lamina fit ubique æqualiter crassa, lata & elastica, atque in statu naturali in directum extensa. Hinc ista erit curvæ AM indoles, ut in ea hæc expressio omnium minimum obtineat valorem. Quoniam vero in radio ofculi R differentialia secundi gradus insunt, ad curvam hac proprietate præditam determinandam quatuor opus erit conditionibus, id quod cum Quæstionis natura apprime convenit. Cum enim per datos terminos A & B infinitæ laminæ Elasticæ eæque ejusdem longitudinis inflecti queant, quæstio non erit determinata, nisi præter duo puncta A & B, simul alia duo puncta, seu quod eodem redit positio tangentium in punctis extremis A & B præscribatur. Proposita namque lamina Elastica, longiori quam est distantia punctorum A & B; ea non solum ita incurvari potest, ut intra terminos A & B contineatur, sed etiam ut ejus tangentes in punctis hisce datas teneant directiones. His notatis; Quæstio de invenienda curvatura laminæ Elasticæ, ex hoc fonte resolvenda, ita debet proponi: ut, inter omnes curvas ejusdem longitudinis, quæ non solum per puncta A & B transeant, sed etiam in his punctis a rectis positione datis tangantur, definiatur ea in qua sit valor hujus expressionis $∫\frac{ds}{RR}$ minimus. Fig. 2. 3. Quia solutionem ad coordinatas orthogonales accommodari convenit, sumatur recta quæcunque AD pro axe, in qua fit abscissa AP $= x$, applicata PM $= y$; ponatur, uti Methodus tradita jubet, $dy = p dx$, $dp = q dx$; erit elementum curvæ Mm $= ds = dx \sqrt{(1+pp)}$. Primum ergo quia curvæ, ex quibus quæsita erui debet, isoperimetræ statuuntur, habebitur ista expressio consideranda $∫dx \sqrt{(1+pp)}$; quæ cum generali $∫Zdx$ comparata hunc præbet valorem differentialem
confidence 0.88 11 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.