Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 275
Transcription
268 DE CURVIS
fit quam $E\frac{\pi\pi kk}{aa}$, nulla prorsus incurvatio erit metuenda; contra vero si pondus P fuerit majus, columna incurvationi resistere non poterit. Manente autem elasticitate columnæ, atque adeo ejus crassitie eadem; pondus P, quod sine periculo gestare valet, erit reciproce ut quadratum altitudinis columnæ: columnaque duplo altior quartam tantum oneris partem gestare poterit. Hæc igitur præcipue in usum vocari possunt circa columnas ligneas, quippe quæ incurvationi sunt obnoxiæ.
*Elasticitatis absolutæ determinatio per experimenta. Fig. 14.*
38. Quo autem vis atque incurvatio cujusque laminæ elasticæ a priori determinari queat; necesse est ut elasticitas absoluta, quam hactenus per $Ekk$ expressimus, sit cognita; id quod unico experimento commode præstabitur. Infigatur lamina elastica uniformis FH, cujus elasticitatem absolutam investigari oportet, altero termino F parieti firmo GK; ita ut situm teneat horizontalem FH; hic enim gravitatem naturalem negligere liceat. Alteri termino H appendatur pondus pro arbitrio sumptum P, quo lamina in statum AF incurvetur. Sit longitudo laminæ $AF=HF=f$, recta horizontalis $AG=g$, & verticalis $GF=b$; qui valores omnes per experimentum erunt cogniti. Comparetur jam hæc curva cum æquatione generali
$dy = \frac{(cc-aa-xx)dx}{\sqrt{(cc-xx)(2aa-cc+xx)}}$
in qua si fuerint $a$ & $c$ per $f, g, h$, definita; erit vis incurvans $P=\frac{2Ekk}{aa}$; ideoque elasticitas absoluta $Ekk=\frac{1}{2}Paa$.
39. Quia jam tangens in F est horizontalis, erit hic $\frac{dy}{dx}=0$; ideoque $x=\sqrt{cc-aa}$. Hinc ergo erit $AG=g=\sqrt{cc-aa}$, & $aa=cc-gg$; ideoque
$dy = \frac{(gg-xx)dx}{\sqrt{(cc-xx)(cc-2gg+xx)}}$
posito autem hic $x=g$, fieri debebit $y=GF=b$, seu $s=AF=f$; est vero $ds=\frac{(cc-gg)dx}{\sqrt{(cc-xx)(cc-2gg+xx)}}$.
Jam si pondus P sumatur valde parvum, ut lamina paulisp
per
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.