Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 280
Transcription
ELASTICIS. 273
cum, data curva, in singulis punctis detur radius osculi $R$, elasticitas absoluta in quovis loco innotescit. Quod si ergo materia laminæ, una cum crassitie, ubique fuerit eadem; latitudo autem fit variabilis: quia elasticitas absoluta latitudini est proportionalis, ex curva formata latitudo laminæ in singulis locis colligitur.
45. Sit ex lamina elastica excissa lingula triangularis $fAf$, Fig. 15. ubique ejusdem crassitiei. Quoniam ergo latitudo $mm$, in quovis loco $M$, est longitudini $AM$ proportionalis; posita $AM=s$, erit elasticitas absoluta in $M$ ut $s$. Sit ea $=Eks$; atque laminæ termino $ff$ muro horizontaliter infixo, appendatur cuspidi $A$ pondus $P$; quo laminæ recta media $AF$ in curvam $FmA$ Fig. 14 incurvetur, cujus natura quæritur. Pofitis autem in axe horizontali abscissa $Ap=x$, applicata $pm=y$, & arcu $
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.