Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 281
Transcription
274
DE CURVIS
ac differentiando erit $-pdx = \frac{2pxddx(1+pp)}{cdp} + \frac{2pdx^2(1+pp) + 2xdx(1+3pp)}{c} - \frac{2xdx}{c}$, feu
$0 = cdx dp + 2x ddx (1+pp) + 2dx^2(1+pp) + 6pxdx$;
cujus aequationis autem resolutio ulterior non constat. Simpli-
cissima autem pro curva est aequatio haec $y\frac{ds}{dx} - s\frac{dy}{dx} = \frac{Pxx}{2Ek}$;
quia enim posito $x=0$, & $y$ & $s$ evanescere debent, constans
$a$ debet esse $=0$.
*De In-curvatio-ne lami-nae non e-lasticae, non na-turaliter non rec-tae, seu barom.*
47. Hoc igitur modo curvatura laminae, sive aequaliter sive
inaequaliter elasticae, determinatur, si ab una potentia follicite-
tur; atque, quod praecipue est notandum, si lamina naturali-
ter fuerit in directum extensa. Quod si enim lamina in statu
naturali jam fuerit curva; tum utique a vi follicitante aliam
curvaturam induet; ad quam inveniendam, praeter follicitationem
atque elasticitatem, simul figuram ejus naturalem nosse oportet.
*Fig. 16.* Sit igitur lamina elastica naturaliter curva Bma, cujus quidem
elasticitas sit ubique eadem, $=Ekk$; quae a vi follicitante
$P$ in figuram BMA incurvetur. Per A ducatur recta CAP
ad directionem vis follicitantis normalis, quae habeatur pro axe;
fitque intervallum $AC=c$, abscissa $AP=x$, applicata $PM=y$; erit momentum vis follicitantis pro puncto M $=P(c+x)$.
48. Sit porro radius osculi curvae quaesitae in M $=R$; suma-
tur in statu naturali arcus am $=AM=s$, sitque in puncto
$m$ radius osculi $=r$; qui ob curvam amB cognitam dabitur
per arcum $s$. In M ergo, quia curvatura major est, radius
osculi $R$ minor est quam $r$, atque excessus anguli elementaris in
M supra angulum in statu naturali erit $=\frac{ds}{R} - \frac{ds}{r}$, qui ex-
cessus erit effectus a potentia follicitante productus. Quamobrem
erit $P(c+x) = Ekk(\frac{1}{R} - \frac{1}{r})$; quae cum $r$ per $s$ detur,
erit aequatio pro curva quaesita; quae autem sic in genere specta-
ta ulterius reduci non potest.
49. Po-
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.