Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 283

Transcription

276 DE CURVIS $x=\int ds \sin. (\frac{c}{s} + \int \frac{ds}{r})$, & $y=\int ds \cos. (\frac{c}{s} + \int \frac{ds}{r})$; unde curva quaesita per quadraturas construi poterit. 51. Hinc determinari potest figura amB, quam lamina in situ naturali habere debet, ut a potentia P in directione AP sollicitante in lineam rectam AMB explicetur. Sumpta enim longitudine $AM=s$; erit momentum potentiae sollicitantis pro puncto $M=Ps$; radius osculi autem in M, per hypothesin, erit infinitus seu $\frac{1}{R}=0$. Sumpto jam in statu naturali arcu $am=s$, positoque radio osculi in $m=r$; quia haec curva convexitate sua rectam AB spectat, in calculo praecedente poni debet r negativum. Hinc erit $Ps = \frac{Ekk}{r}$, seu $rs=aa$; quae est aequatio naturam curvae amB complectens. 52. Cum igitur fit $\frac{1}{r}=\frac{s}{aa}$; erit $\int \frac{ds}{r} = \frac{ss}{2aa}$; seu erit amplitudo arcus am ut quadratum ipsius arcus. Hinc coordinatae orthogonales x & y pro hac curva amB ita definientur [TRUNCATED]
confidence 0.77 11 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.