Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 285
Transcription
278 DE CURVIS
*De Incurvatione laminæ elasticæ in singulis punctis a viribus quibuscunque sollicitatæ.*
55. Tradita jam methodo investigandi curvaturam cujusque laminæ elasticæ, si ea ab una vi in dato loco applicata sollicitetur; conveniet quoque curvaturam a pluribus, imo infinitis, potentiis laminæ elasticæ inductam indagare. Quoniam vero nondum constat, cujusmodi expressio his casibus futura sit vel maxima vel minima; methodo utar tantum directa, quo ex ipsa solutione fortasse proprietas ea, quæ est maxima vel minima erui queat. Sit igitur lamina elastica, naturaliter recta, in
Fig. 18. statum $AmM$ redacta, primum a viribus finitis $P$ & $Q$ secundum directiones $CE$ & $CF$ interse normales sollicitantibus, tum vero a viribus infinite parvis singulis laminæ elementis $m\mu$ applicatis, & secundum directiones $mp$ & $mq$ illis $CE$ & $CF$ parallelas trahentibus; quibus positis requiritur natura curvæ $AmM$ laminæ inductæ.
56. Sumatur recta FCA producta pro axe, ponatur $AC=c$, & vocetur abscissa $AP=x$, applicata $PM=y$, arcus curvæ $AM=s$,
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.