Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 294

Transcription

ELASTICIS. 287 qui valores in aequationibus quarta & quinta substituti dabunt $0 = A e^{a/c} + B e^{-a/c} + (A-B) \sin \frac{a}{c} + (A+B) \cos \frac{a}{c}$ $0 = A e^{a/c} - B e^{-a/c} + (A-B) \cos \frac{a}{c} - (A+B) \sin \frac{a}{c}$ ex quibus eruitur, $\frac{A}{B} = \frac{-e^{-a/c} + \sin \frac{a}{c} - \cos \frac{a}{c}}{e^{-a/c} + \sin \frac{a}{c} + \cos \frac{a}{c}} = \frac{e^{a/c} + \cos \frac{a}{c} + \sin \frac{a}{c}}{e^{a/c} + \cos \frac{a}{c} - \sin \frac{a}{c}}$ unde obtinebitur haec aequatio, $0 = 2 + (e^{a/c} + e^{-a/c}) \cos \frac{a}{c},$ seu $e^{2a/c} \cos \frac{a}{c} + 2 e^{a/c} + \cos \frac{a}{c} = 0,$ quae dat $e^{a/c} = \frac{-1 + \sin \frac{a}{c}}{\cos \frac{a}{c}}$. Cum igitur $e^{a/c}$ sit quantitas affirmativa, cosinus anguli $\frac{a}{c}$ erit negativus; ideoque angulus $\frac{a}{c}$ recto major. 71. Ex hac aequatione intelligitur dari infinitos angulos $\frac{a}{c}$ quaesito satisfacientes, ex quibus infiniti diversi modi oscillationum ejusdem laminae oriuntur. Curva enim in uno pluribusve punctis axem AB secare potest, antequam in B axem tangat; ex quo ejusdem laminae plures, imo infiniti, oscillandi modi aeque sunt possibiles. Cum igitur hic inprimis contemplemur casum, quo B primum est punctum, ubi lamina ab axe AB tangitur; huic casui satisfaciet minimus angulus $\frac{a}{c}$ aequationem inven-
confidence 0.38 11 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.