Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 293

Transcription

286 DE CURVIS tur. Primum posito $x=0$, fieri debet $y=b$; hinc ergo oritur ista aequatio, $b=A+B+D$, quae est prima. Secundo, cum fit $\frac{c^4 ddy}{dx^2} = \int dx \int ydx$; facto $x=0$, fieri debet $\frac{ddy}{dx^2}=0$; at est $\frac{ddy}{dx^2} = \frac{A}{cc} e^{\frac{x}{c}} + \frac{B}{cc} e^{-\frac{x}{c}} - \frac{C}{cc} \sin \frac{x}{c} - \frac{D}{cc} \cos \frac{x}{c}$: unde oritur haec aequatio secunda, $0=A+B-D$. Tertio, cum fit $\frac{c^4 d^3 y}{dx^3} = \int ydx$; posito $x=0$, simul $\frac{d^3 y}{dx^3}$ evanescere debet: quia ergo erit $\frac{c^3 d^3 y}{dx^3} = A e^{\frac{x}{c}} - B e^{-\frac{x}{c}} - C \cos \frac{x}{c} + D \sin \frac{x}{c}$: prodit aequatio tertia, $0=A-B-C$. Quarto autem, si ponatur $x=a$, applicata $y$ evanescit, unde obtinebitur aequatio quarta, $0=Ae^{\frac{a}{c}} + Be^{-\frac{a}{c}} + C \sin \frac{a}{c} + D \cos \frac{a}{c}$. Quinto, quia AB est tangens curvae in puncto B; facto $x=a$, fieri debet $\frac{dy}{dx}=0$: unde prodit aequatio quinta, $0=Ae^{\frac{a}{c}} - Be^{-\frac{a}{c}} + C \cos \frac{a}{c} - D \sin \frac{a}{c}$. ✝ Ex his ergo quinque aequationibus, primum quatuor constantes $A, B, C, D$ definientur; tum vero, in quo cardo rei versatur, determinabitur valor ipsius $c = \sqrt[4]{\frac{Bkk\,af}{M}}$; ex quo longitudo penduli simplicis isochroni $f$ elicietur; quo ipso, durationes oscillationum cognoscentur. 70. Ex aequationibus secunda & tertia, constantes $C$ & $D$ ex $A$ & $B$ ita definientur, ut fit $C=A-B$, & $D=A+B$. qui
confidence 0.41 28 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.