Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 312

Transcription

ELASTICIS. 305 misse. Tertius ofcillandi modus, quo est $4/c = 1\frac{1}{2}\pi + \Phi$, habebit sex curvæ acb intersectiones cum axe AB; sonusque edetur plus una octava cum tertia minore acutior; huncque sonum lamina edet si in duobus illorum sex punctorum figatur. Hinc patet quam varii soni ab eadem lamina, prout in duobus punctis diversimode figitur, edi queant; & nisi puncta bina, quibus infigitur, congruant cum intersectionibus in modo primo, vel secundo, vel tertio, atque adeo oscillationes sese ad modorum aliquem sequentium, vel etiam ad infinitesimum componant, tum sonum fore tantopere acutum, ut percipi omnino nequeat, seu quod eodem redit, lamina motum oscillatorium prorsus recipere non poterit: vel saltem, instar cordæ vibrantis, cui ponticulus ita subjicitur ut partes nullam inter se teneant rationem rationalem, sonus minus distinctus producetur. 90. Infixa nunc sit lamina elastica in utroque termino A & B; ita tamen ut tangentes curvæ in his punctis non determinen- tur. Ad hunc scilicet casum in experimentis producendum, laminæ in utroque termino infigantur tenuissimi acule [TRUNCATED]
confidence 0.91 1 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.