Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 317
Transcription
310 DE CURVIS
autem convenientia tantum ad primum ofcillandi modum spectat; secundus enim ofcillandi modus, quo est $\frac{a}{c} = \frac{1}{2}\pi - \Phi$ log. cot. $\frac{1}{4}\Phi$, atque lamina axem AB inter ofcillandum in uno puncto intersecat, in lamina libera sui parem non habet; tertius autem modus laminæ utrinque infixæ congruet cum modo secundo laminæ liberæ, atque ita porro.
97. Hæc duo postrema ofcillationum genera, ob causam allatam, non congrue per experimenta explorari possunt: primum autem non solum ad experimenta instituenda maxime est aptum; sed etiam adhiberi potest ad elasticitatem absolutam cujusque laminæ propositæ, quam per $Ekk$ indicavimus, investigandam. Quod si enim sonus notetur, quem hujusmodi lamina altero termino muro infixa edit, eique in corda consonus efficiatur, simul numerus ofcillationum uno minuto secundarum editarum cognoscetur. Qui si æqualis ponatur expressioni $\frac{nn}{aa}\sqrt{g.Ekk}$, ob numerum $n$ cognitum, & quantitates $g$, $a$, & $M$ per dimenfiones inventas, reperietur valor expressionis $Ekk$; sicque
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.