Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 327
Transcription
320 DE MOTU PROJECTORUM.
curva descripta erit motus corporis per omnia elementa collectus minimus.
16. Tam late ergo hoc principium patet, ut solus motus a resistentia medii perturbatus excipiendus videatur; cujus quidem exceptionis ratio facile perspicitur, propterea quod hoc casu corpus per varias vias ad eundem locum perveniens non eandem acquirit celeritatem. Quamobrem, sublata omni resistentia in motu corporum projectorum, perpetuo haec constans proprietas locum habebit, ut summa omnium motuum elementarium sit minima. Neque vero haec proprietas in motu unius corporis tantum cernetur, sed etiam in motu plurium corporum conjunctim; quae quomodocunque in se invicem agant, tamen semper summa omnium motuum est minima. Quod, cum hujusmodi motus difficulter ad calculum revocentur, facilius ex primis principiis intelligitur, quam ex consensu calculi secundum utramque Methodum instituti. Quoniam enim corpora, ob inertiam, omni status mutationi reluctantur; viribus sollicitantibus tam parum obtemperabunt, quam fieri potest, siquidem sint libera; ex quo efficitur, ut, in motu genito, effectus a viribus ortus minor esse debeat, quam si ullo alio modo corpus vel corpora fuissent promota. Cujus ratiocinii vis, etiamsi nondum satis perspiciatur; tamen, quia cum veritate congruit, non dubito quin, ope principiorum sanioris Metaphysicae, ad majorem evidentiam evehi queat; quod negotium aliis, qui Metaphysicam profitentur, relinquo.
INDEX
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.