Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 326

Transcription

DE MOTU PROJECTORUM. 319 termino eandem esse, quæcunque curva corporis viam constituat. Quotcunque autem fuerint centra virium fixa, celeritas corporis in quovis loco M, exprimitur functione determinata ambarum variabilium $CP=x$, & $PM=y$. Sit igitur $v$ functio quæ- Fig. 27. cunque ipsarum $x$ & $y$, ita ut fit $dv=Tdx+Vdy$; atque videamus, an principium nostrum veram exhibiturum fit projectoriam corporis. Cum autem fit $dv=Tdx+Vdy$; corpus perinde movebitur, ac si sollicitetur in M a duabus viribus, altera $T$ in directione abscissis $x$ parallela, altera vero $V$ in directione parallela applicatis $y$, ex quibus oritur vis tangentialis = $\frac{Tdx+Vdy}{ds}$, & vis normalis = $\frac{-Vdx+Tdy}{ds}$. Debet autem, ex natura motus liberi, esse $\frac{2v\dot{v}}{v} = \frac{-Vdx+Tdy}{ds} = \frac{-V+Tp}{\sqrt{(1+pp)}}$; ad quam æquationem si Methodus maximorum ac minimorum deducat, erit ut [TRUNCATED]
confidence 0.74 14 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.