Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 33
Transcription
26 DE METHODO MAX. ET MIN.
valores quantitatum $r, s, t,$ &c. ut has supra assumsimus, de-
terminari, atque ex figura definiri. Erit scilicet
$r = \frac{y''' - 3y'' + 3y' - y}{dx^3}$
$s = \frac{y'''' - 4y''' + 6y'' - 4y' + y}{dx^4}$
$t = \frac{y''''' - 5y'''' + 10y''' - 10y'' + 5y' - y}{dx^5}$
&c.
unde harum litterarum valores tam praecedentes quam antece-
dentes formari possunt.
COROLL. VI.
54. Quod si autem formula $\int Zdx$ ad abscissam $AM=x$
fuerit relata; erit ejus valor sequenti abscissae elemento $MN=dx$
respondens $=Zdx$. Hincque simili modo formulae $\int Zdx$
valores singulis abscissae elementis respondentes denotabuntur ut
sequitur:
pro $MN = Zdx$ pro $LM = Z,dx$
pro $NO = Z'dx$ pro $KL = Z,,dx$
pro $OP = Z''dx$ pro $IK = Z,,,dx$
pro $PQ = Z'''dx$ &c.
&c.
COROLL. VII.
55. Si ergo expressio $\int Zdx$ ad abscissam curvae $AM=x$
pertineat; ejusdem expressionis valor, qui conveniet abscissae
propositae AZ, erit $=\int Zdx + Zdx + Z'dx + Z''dx + Z'''dx + \text{&c.}$ in infinitum, donec perveniatur ad ultimum punctum Z.
COROLL. VIII.
56. Si igitur curva inveniri debeat, quae pro data abscissa AZ
valo-
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.