Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 40

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS ABSOLUTA. 35 COROLL. I. 2. Cognitis igitur incrementis harum quantitatum primaria- rum ad curvam pertinentium, inde omnium quantitatum ex iis compositarum incrementa, quæ oriuntur ex aucta applicata $y'$, de- terminari poterunt, si ratio compositionis spectetur. COROLL. II. 3. Harum scilicet quantitatum incrementa exhibita, considera- ri poterunt tanquam earum differentialia. Atque si proposita fuerit quantitas quæcunque ex illis composita, ejus conve- niens incrementum ex translatione puncti $n$ in $v$ ortum invenie- tur, differentiando illam quantitatem, & loco differentialium singularium quantitatum, scribendo ea incrementa, quæ his quan- titatibus sunt adscripta. COROLL. III. 4. Si igitur habeatur hæc functio $y'\sqrt{(1+pp)}$, cujus incre- mentum, quod ex translatione puncti $n$ in $v$ oritur sit determi- nandum; ea functio primum differentietur; unde prodibit $dy'\sqrt{(1}$ $+pp)} + \frac{y'pdp}{\sqrt{(1+pp)}}$; hicque loco $dy'$ & [TRUNCATED]
confidence 0.55 9 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.