Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 63

Transcription

36 DE METHODO MAX. ET MIN. $N - \frac{dP}{dx} = 0$. Quoniam autem in Problemate praecedente annotavimus, si $Z$ tantum fuerit functio ipsarum $x$ & $y$, tum Methodo vulgari solutionem absolvi posse: nam ut $\int Zdx$ fit maximum minimumve, etiam $Zdx$, ac proinde $Z$ tale esse oportet, respectu ad $x$ habito; & hanc ob rem differentiale ipsius $dZ$, sumto $x$ constante, nihilo aequale positum dabit aequationem pro curva quaesita. Similis Methodus succederet in praesente Problemate, si modo in differentiali ipsius $Z$, quod oritur posito $x$ constante, atque est $Ndy + Pdp$, relatio inter differentialia $dy$ & $dp$ pateret, ut per $dy$ divisio institui, atque valor finitus nihilo aequandus erui posset. Cum autem istam relationem inter $dy$ & $dp$, sine qua Methodus maximorum & minimorum vulgaris adhiberi nequit, a priori definire etiamnum non liceat, poterimus eam a posteriori assignare: Quia enim inventa est aequatio pro curva quaesita haec $N - \frac{dP}{dx} = 0$; intelligitur, hanc ex illa $Ndy + Pdp$, seu $N + \frac{Pdp}{dy}$ oriri potuisse, si constitisset esse $-\frac{dP}{dx} = \frac{Pdp}{dy}$, seu $0 = dP + \frac{Pdp}{dy}$; ob $dy = pdx$. Quocirca relatio illa inter differentialia $dy$ & $dp$ ita erit comparata, ut contineatur aequatione $pdP + Pdp = 0$; quae proprietas ad hanc redit ut considerari debeat $Pp$ tanquam constans. Hinc ad Problemata resolvenda, in quibus curva quaeritur habens valorem formulae $\int Zdx$ maximum vel minimum, existente $dZ = Mdx + Ndy + Pdp$; valor ipsius $Z$ debet differentiari, atque in differentiali $Mdx + Ndy + Pdp$, loco $Mdx$ poni debeat $0$, $Ndy$ immutatum relinqui, tum vero loco $Pdp$ scribi $-pdP$; & id quod emergit nihilo aequale poni. Hoc enim pacto obtinebitur $Ndy - pdP = 0$; quae aequatio, ob $dy = pdx$, transit in hanc $N - \frac{dP}{dx} = 0$, quae est ea ipsa quam invenimus. Desideratur itaque Methodus a resolutione geometrica & lineari libera, qua pateat in tali investigatione maximi minimive loco $Pdp$ scribi debere $-pdP$. PRO-
confidence 0.83 42 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.