Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 64

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS ABSOLUTA. 33 PROPOSITIO IV. PROBLEMA. 40. Si $Z$ fuerit functio ipsarum $x, y, p$ & $q$. ita ut sit $dZ = Mdx+Ndy+Pdp+Qdq$; invenire, inter omnes curvas eidem abscissae respondentes, eam in qua sit $\int Zdx$ maximum vel minimum. SOLUTIO. Valor formulae integralis $\int Zdx$ evolvitur in binas has series $Zdx+Z'dx+Z''dx+Z'''dx+\&c.$ & $Z,dx+Z,'dx+Z,,''dx+\&c.$ quarum aggregatum maximum erit vel minimum, si singulorum terminorum valores differentiales, qui oriuntur augendo applicatam $y$ particula $n\nu$, colligantur, & nihilo aequentur. Tali autem applicatae $y$ incremento mutationem patiuntur litterae $p, p', p''; q, q', q''$; adeoque ii tantum termini in quibus istae litterae insunt, hoc est termini $Z,dx, Z'dx$ & $Z,dx$. Ad horum terminorum augmenta ex translatione puncti $n$ in $n'$, orta, invenienda, differentientur ii, eritque $d. Zdx = dx(Mdx + Ndy + Pdp + Qdq)$ $d. Z'dx = dx(M'dx + N'dy' + P'dp' + Q'dq')$ $d. Z,dx = dx(M,dx + N,dy, + P,dp, + Q,dq,)$ Jam vero, quia abscissa $x$ ab illa translatione non afficitur, ponendum est ubique $dx=0$: deinde vero reliquorum differentialium valores ex translatione puncti $n$ in $n'$, orti, per primam hujus Capitis Propositionem ita se habebunt: $dy = +n\nu$ | $dp = -\frac{n'\nu}{dx}$ | $dq = +\frac{n''\nu}{dx^2}$ $dy' = 0$ | $dp' = +\frac{n\nu}{dx}$ | $dq' = -\frac{2n'\nu}{dx^2}$ $dy, = 0$ | $dp, = 0$ | $dq, = +\frac{n\nu}{dx^2}$ Euleri De Max. & Min. H His
confidence 0.36 32 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.