Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 67
Transcription
60 DE METHODO MAX. ET MIN.
$Qdq=0$, orietur $dZ-pdP-Pdp+\frac{pddQ}{dx}-Qdq=0$; cujus integrale est $Z-Pp+\frac{pdQ}{dx}-Qq=C$.
COROLL. VI.
47. Si fuerit & $M=0$ & $N=0$; erit primo, ob $N=0$, ut supra, $C-P+\frac{dQ}{dx}=0$. Deinde cum fit $dZ=Pdp+Qdq$, multiplicetur illa aequatio per $dp$, seu $qdx$, erit $Cdp-Pdp+qdQ=0$: addatur $Pdp+Qdq-dZ=0$; prodibit $Cdp+Qdq+qdQ-dZ=0$, cujus integralis est $Cp+D+Qq-Z=0$.
SCHOLION II.
48. Si nexum aequationis inventae pro curva quaesita, quae habeat $\int Zdx$ maximum minimumve, cum differentiali ipsius $Z$ inspiciamus; determinare licebit relationem inter differentialia $dy$, $dp$ & $dq$, ut differentiale ipsius $Z$ nihilo aequale positum, praebeat aequationem pro curva quaesita. Cum enim fit $dZ=Mdx+Ndy+Pdp+Qdq$; comparetur cum hac forma aequatio pro curva, $N-\frac{dP}{dx}+\frac{ddQ}{dx^2}=0$, seu haec per $dy=pdx$ multiplicata, quae erit $Ndy-pdP+\frac{pddQ}{dx}=0$; unde patet, in differentiali ipsius $Z$, loco $Mdx$ scribi debere $0$, at terminum $Ndy$ invariatum relinqui, porro loco $Pdp$ scribendum esse $-pdP$, ac loco $Qdq$ poni debere $\frac{pddQ}{dx}$. Verum quoad haec a priori pateant, praestabit formam aequationis inventae retinere, quippe quae facile memoria teneri potest. Caeterum notandum est Problemata huc pertinentia omnino esse nova, neque adhuc ab iis qui alias de hoc argumento scripserunt pertractata. Alias enim Scriptores maximi minimive formulas contemplari non consueverunt, nisi in quibus ad summum differen-
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.