Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 90

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS ABSOLUTA. 83 CAPUT III. De inventione curvarum maximi minimive proprieta- te praeditarum, si in ipsa maximi minimive for- mula insunt quantitates indeterminatae. PROPOSITIO I. PROBLEMA. I. INvenire incrementa, quae quantitas integralis indeterminata, in quovis abscissae puncto, ab aucta alicubi una applicata $Nn$ particula $nv$, capit. S O L U T I O. Sit abscissa $AH=x$, applicata respondens $Hh=y$, & proposita fit quantitas quaecunque indeterminata $n$, abscissae $AH$ respondens, quae sit formula integralis indefinite integrationem non admittens. Quantitas haec $n$ ita sit comparata, ut ipsa, quatenus abscissae $AH$ seu puncto $H$ respondet, ab aucta applicata $Nn$ non mutetur: quod eveniet, si in $n$ differentialia non ultra quintum gradum assurgant; quem in finem quintam demum applicatam $Nn$ ab $Hh$ computando mutari ponimus. Si enim in $n$ differentialia altiorum graduum continerentur, tum deberet ulterior demum applicata post $Nn$ particula infinite parva augeri. Sufficiet autem solutionem ad quinque tantum differentialium in $n$ contentorum gradus extendere; cum inde, si etiam altiora affuerint differentialia, solutionem ad ea accommodare liceat. Quemadmodum igitur puncto abscissae $H$ respondet valor $n$, ita secundum nostram notandi methodum, puncto sequenti $I$ respondebit valor $n'$, puncto $K$ vero $n''$, puncto $L$ valor $n'''$, & ita porro. Id ergo erit investigandum, quanta incrementa ex translatione puncti $n$ in $v$ singuli hi valores derivativi $n', n'', n''', n'''', \&c.$ accipiant, seu definiri debent. L 2
confidence 0.77 27 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.