Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 95

Transcription

88 DE METHODO MAX. ET MIN. ut hactenus, sive determinate sive indeterminate, sed tantum per aequationem differentialem, cujus integratio omnino non potest absolvi: cujusmodi quaestio est, si quaeratur curva, in qua minimum fit expressio $\int \frac{dx\sqrt{(1+pp)}}{\sqrt{v}}$, existente $dv=gdx - b\ddot{v}dx\sqrt{(1+pp)}$: atque ejusmodi quaestionum resolutionem in hoc Capite quoque trademus. PROPOSITIO II. PROBLEMA. Fig. 4. 6. Si Z fuerit functio quantitatis indeterminatae $\Pi$, ita ut sit $dZ = Ld\Pi$, fitque $\Pi = \int [Z]dx$, existente $d[Z] = [M]dx + [N]dy + [P]dp + [Q]dq + [R]dr + \&c.$ invenire curvam az quae pro data abscissa AZ habeat valorem formulae $\int Zdx$ maximum vel minimum. SOLUTIO. Pofita abscissa $AH=x$, applicata $Hh=y$, fit tota abscissa AZ, cui maximum minimumve respondere debet, $=a$, diviso igitur spatio HZ in elementa innumera infinite parva HI, IK, KL, LM, &c. debebit esse $Zdx+Z'dx+Z''dx+\&c.$ donec ad extremum punctum Z perveniatur, maximum minimumve. Ad hoc efficiendum, quaerendi sunt valores differentiales quos singuli hi termini a translatione puncti n in $\nu$ accipiunt, quorum summa, nihilo aequalis posita, dabit aequationem pro curva quaesita. Quoniam autem mutationem ab n oriundam non ultra H versus A porrigi ponimus, erit termini $\int Zdx$ valor differentialis nullus. Reliquorum terminorum valores differentiales reperientur, si ii differentientur, atque in differentialibus scribantur ea incrementa, quae in Propositione praecedente invenimus, ex translatione puncti n in $\nu$ oriri. Erit autem $d.Zdx$
confidence 0.82 15 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.