Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 22
Transcription
x PRÆFATIO.
esset opus. Atque quemadmodum Logarithmi peculiarem
Algorithmum requirunt, cujus in universa Analysi sum-
mus extat usus, ita quantitates circulares ad certam quo-
que Algorithmi normam perduxi; ut in calculo æque
commode ac Logarithmi & ipsæ quantitates algebraicæ
tractari possent. Quantum autem hinc utilitatis ad reso-
lutionem difficillimarum quæstionum redundet, cum non-
nulla Capita hujus Libri luculenter declarant, tum ex
Analysi infinitorum plurima specimina proferri possent,
nisi jam satis essent cognita, & indies magis multiplica-
rentur. Maximum autem hæc investigatio attulit adju-
mentum ad Functiones fractas in factores reales resolven-
das; quod argumentum, cum in Calculo integrali sit pror-
sus necessarium, diligentius enucleavi. Series postmodum
infinitas, quæ ex hujusmodi Functionum evolutione nas-
cuntur, & quæ recurrentium nomine innotuerunt, exa-
mini subjeci; ubi earum tam summas quam terminos ge-
nerales, aliasque insignes proprietates exhibui: & quoniam
ad hæc resolutio in factores manuduxit, ita vicissim, quem-
admodum producta ex
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.