Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 249
Transcription
DE SERIEBUS EX EVOLUTIONE FACTORUM ORTIS. 221
CAP. XV.
C A P U T XV.
De Seriebus ex evolutione Factorum ortis.
264. Sit propositum productum ex Factoribus, numero sive finitis sive infinitis, constans hujusmodi
$(1+\alpha z)(1+\beta z)(1+\gamma z)(1+\delta z)(1+\epsilon z)(1+\zeta z) \text{&c.},$
quod, si per multiplicationem actualem evolvatur, det
$1+Az+Bz^2+Cz^3+Dz^4+Ez^5+Fz^6+\text{&c.},$
atque manifestum est coëfficientes $A, B, C, D, E, \text{&c.},$ ita formari ex numeris $\alpha, \beta, \gamma, \delta, \epsilon, \zeta, \text{&c.},$ ut sit
$A = \alpha+\beta+\gamma+\delta+\epsilon+\zeta+\text{&c.} = \text{summæ singulorum}$
$B = \text{summæ Factorum ex binis diversis}$
$C = \text{summæ Factorum ex ternis diversis}$
$D = \text{summæ Factorum ex quaternis diversis}$
$E = \text{summæ Factorum ex quinis diversis}$
&c.
donec perveniatur ad productum ex omnibus.
265. Quod si ergo ponatur $z=1$, productum hoc
$(1+\alpha)(1+\beta)(1+\gamma)(1+\delta)(1+\epsilon) \text{&c.}$
æquabitur unitati cum Serie numerorum omnium, qui ex his $\alpha, \beta, \gamma, \delta, \epsilon, \text{&c.},$ vel sumendis singulis, vel duobus pluribusve diversis in se multiplicandis, nascuntur. Atque si idem numerus duobus pluribusve modis resultare queat, etiam idem bis pluriesve in hac numerorum Serie occurret.
266. Si ponatur $z = -1$, productum hoc $(1-$
Ee 3
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.