Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 250
Transcription
222
LIB. I.
DE SERIEBUS EX
$(1-α)(1-β)(1-γ)(1-δ)(1-ε) \text{ &c.}$
æquabitur unitati cum Serie numerorum omnium, qui ex his $α, β, γ, δ, ε, ζ, \text{ &c.}$ vel sumendis singulis, vel duobus pluribusve diversis in se multiplicandis, nascuntur; ut ante quidem, verum hoc discrimine, ut ii numeri, qui vel ex singulis, vel ternis, vel quinis, vel numero imparibus nascuntur, sint negativi, illi vero, qui vel ex binis, vel quaternis, vel senis vel numero paribus resultant, sint affirmativi.
267. Scribantur pro $α, β, γ, δ, \text{ &c.}$, numeri primi omnes $2, 3, 5, 7, 11, 13, \text{ &c.}$, atque hoc productum
$(1+2)(1+3)(1+5)(1+7)(1+11)(1+13) \text{ &c.} = P$
æquabitur unitati, cum Serie omnium numerorum vel primorum ipsorum, vel ex primis diversis per multiplicationem ortorum. Erit ergo
$P = 1+2+3+5+6+7+10+1
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.