Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 294
Transcription
266 DE PARTITIONE
LIB. I. possit ex numeris $1, 2, 3, \dots m$. Subtrahatur posterior expressio a priori, ac remanebit
$\frac{1}{(1-x)(1-x^2)(1-x^3) \dots (1-x^{m-1})}$
atque manifestum est Seriei hinc ortae terminum generalem futurum esse $(N-M)x^n$; quare coëfficiens $N-M$ indicabit quot variis modis numerus $n$ per additionem produci possit ex numeris $1, 2, 3, \dots (m-1)$.
318. Hinc ergo sequentem regulam nanciscimur.
Sit $L$ numerus modorum, quibus numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, \dots (m-1)$.
Sit $M$ numerus modorum, quibus numerus $n-m$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, \dots m$.
Sitque $N$ numerus modorum, quibus numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, \dots m$.
His positis, erit, ut vidimus, $L=N-M$; ideoque $N=L+M$. Quod si ergo jam invenerimus quot variis modis numeri $n$ & $n-m$ per additionem produci queant, ille ex numeris $1, 2, 3, \dots (m-1)$ hic vero ex numeris $1, 2, 3, \dots m$; hinc addendo cognoscemus, quot variis modis numerus $n$ per additionem produci queat ex numeris $1, 2, 3, \dots m$. Ope hujus theorematis a casibus simplicioribus, qui nihil habent difficultatis, continuo ad magis compositos progredi licebit, hocque modo tabula hic annexa est computata, * cujus usus ita se habet.
Si quaeratur quot variis modis numerus $50$ in $7$ partes inaequales dispertiri possit; sumatur in prima columna verticali numerus $50 - \frac{7 \cdot 8}{2} = 22$, in horizontali autem suprema numerus romanus VII; atque numerus in angulo positus $522$ indicabit modorum numerum quaesitum.
Sin autem quaeratur, quot variis modis numerus $50$ in $7$ partes, sive aequales sive inaequales, dispertiri possit, in prima columna
* Vide Tab. pag. 275.
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.