Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 314
Transcription
284 DE USU SERIERUM RECURRENTIUM
LIB. I. quit, cui datur alia æqualis sed signo contrario affecta. Scilicet, si æquatio cujus maxima radix $p$, eadem radicem habeat $-p$, tum, etiamsi Series recurrens in infinitum continuetur, tamen radix hæc $p$ nunquam obtinebitur. Sit, ut hoc exemplo illustremus, proposita æquatio $x^3 - x^2 - 5x + 5 = 0$, cujus maxima radix est $\sqrt{5}$, præter quam vero inest quoque $-\sqrt{5}$. Si igitur modo ante præscripto, pro radice maxima invenienda, utamur, atque Seriem recurrentem formemus ex scala relationis $1, +5, -5$, quæ erit
$1, 2, 3, 8, 13, 38, 63, 188, 313, 938, 1563, \&c.$,
ubi ad nullam rationem constantem pervenitur. Termini vero alterni rationem æquabilem induunt, quorum si quisque per præcedentem dividatur, reperietur quadratum maximæ radicis, sic enim est proxime $5 = \frac{1563}{313} = \frac{938}{188} = \frac{313}{63}$. Quoties ergo termini tantum alterni sese ad rationem constantem componunt, toties quadratum radicis quæsitæ proxime obtinetur. Ipsa autem radix $x = \sqrt{5}$ invenitur ponendo $x = y + 2$ unde fit $1 - 3y - 5yy - y^3 = 0$, cujus radix minima cognoscetur ex Serie
$1, 1, 1, 9, 33, 145, 609, 2585, 10945, \&c.$,
erit enim proxime $= \frac{2585}{10945} = 0,2361$, at $2,2361$ est proxime $=\sqrt{5}$, quæ est radix maxima æquationis.
343. Quanquam numerator fractionis, ex qua Series recurrens formatur, a nostro arbitrio pendet, tamen idonea ejus constitutio plurimum confert, ut valor radicis cito vero proxime exhibeatur. Cum enim assumtis, ut supra, Factoribus denominatoris (334.), fit terminus generalis Seriei recurrentis $= z^n(Ap^n + Bq^n + Cr^n + \&c.)$, isti coëfficientes $A, B, C, \&c.$, per numeratorem fractionis determinantur; unde fieri potest, ut $A$ sive magnum sive parvum valorem obtineat: priori casu radix maxima $p$ cito reperitur, posteriore vero tarde. Quin etiam numerator ita accipi potest ut $A$ prorsus evanescat, quo
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.