Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 317

Transcription

IN RADICIBUS ÆQUATION. INDAGAND. 287 vehementer magnus, duo casus sunt distinguendi, alter quo $p$ est numerus major reliquis $q, r, \&c.$, alter quo $p$ non praebet radicem maximam. CAP. XVII. Casu priori, quo $p$ simul est radix maxima, ob coëfficientem $(n+1)$ reliqui termini $Bp^n+Cq^n ~ \&c.$, non tam cito prae eo evanescet, quam ante: sin autem $q$ fuerit $> p$, tum quoque tarde terminus $(n+1)Ap^n$ prae $Bq^n$ evanescet, ideoque investigatio radicis maximae admodum evadet molesta. EXEMPLUM I. Sit proposita aequatio $x-3xx+4=0$, cujus maxima radix $2$ bis occurrit. Quaeratur ergo maxima radix haec modo ante exposito per evolutionem fractionis $$ \frac{1}{1-3zz+4z^3} $$ quae dabit hanc Seriem recurrentem $$ 1, 3, 9, 23, 57, 135, 313, 711, 1593, \&c., $$ ubi quidem quivis terminus per praecedentem divisus dat quotum binario majorem. Cuj [TRUNCATED]
confidence 0.73 14 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.