Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 321

Transcription

IN RADICIBUS AEQUATION. INDAGAND. 291 aliud colligi potest, nisi radicem maximam vel non esse realem, vel dari imaginarias, quarum productum aequale sit aut superet quadratum radicis realis. CAP. XVII. EXEMPLUM III. Sit jam proposita aequatio $x^3 - 3x^2 + 4x - 2 = 0$, cujus radix realis est $1$, imaginariarum vero productum = $2$. Formetur ergo ex scala relationis $3, -4, +2$, Series $1, 3, 5, 5, 1, -7, -15, -15, -1, +1, 33, 65, 65, 1, \&c.$, in qua cum termini modo fiant affirmativi, modo negativi, radix realis $1$ inde nullo modo cognosci poterit. Hujusmodi vero revolutiones semper ostendunt radicem, quam Series praebere debebat, esse imaginariam; hic enim radices imaginariae potestate sunt majores quam realis $1$. 350. Sit igitur in fractione generali productum binarum radicum imaginariarum $pp$ majus quam ullius radicis realis quadratum, ita ut prae $p^n$ reliquae potestates $q^n, r^n, \&c.$, evanes [TRUNCATED]
confidence 0.91 10 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.