Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 327
Transcription
CONTINUIS. 297
meratore penultimo simplici: eademque lex in denominatoribus observatur. Scriptis ergo ordine litteris $a, b, c, d$, &c., ex iis fractiones inventæ facile formabuntur hoc modo
$\frac{1}{0}; \frac{a}{1}; \frac{ab+1}{b}; \frac{abc+a+c}{bc+1}; \frac{abcd+ab+ad+cd+1}{bcd+b+d}$
ubi quilibet numerator invenitur, si præcedentium ultimus per indicem supra scriptum multiplicetur atque ad productum antepenultimus addatur; quæ eadem lex pro denominatoribus valet. Quo autem hac lege ab ipso initio uti liceat, præfixi fractionem $\frac{1}{0}$, quæ, etiamsi e fractione continua non oriatur, tamen progressionis legem clariorem efficit. Quælibet autem fractio exhibet valorem fractionis continuæ usque ad eam litteram, quæ antecedenti imminet, inclusive continuata.
360. Simili modo altera fractionum continuarum forma
$a + \frac{\alpha}{b+\frac{\beta}{c+\frac{\gamma}{d+\frac{\delta}{e+\frac{\epsilon}{f+\&c.}}}}}$
dabit, prout aliis aliisque locis abrumpitur, sequentes valores
$a = a$
$a + \frac{\alpha}{b} = \frac{ab+\alpha}{b}$
$a + \frac{\alpha}{b+\frac{\beta}{c}} = \frac{abc+\beta a+\alpha c}{bc+\beta}$
$a + \frac{\alpha}{b+\frac{\beta}{c+\frac{\gamma}{d}}} = \frac{abcd+\beta ad+\alpha cd+\gamma ab+\alpha\gamma}{bcd+\beta d+\gamma b}$
&c.,
Euleri Introduct. in Anal. infin. parv. Pp quarum
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.