Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 33
Transcription
IN GENERE.
5
tribuendo ut $5\sqrt{-1}$, nullus assignari poterit valor determinatus CAP. I.
quin ex formula $\sqrt{(9-zz)}$ elici queat. Occurrunt autem non-
nunquam Functiones tantum apparentes, quæ, utcunque quan-
titas variabilis varietur, tamen usque eumdem valorem retinent,
ut $z^0$; $1^z$; $\frac{aa-az}{a-z}$, quæ, etsi speciem Functionis mentiuntur,
tamen revera sunt quantitates constantes.
6. Praecipuum Functionum discrimen in modo compositionis, quo
ex quantitate variabili & quantitatibus constantibus formantur, po-
situm est.
Pendet ergo ab Operationibus quibus quantitates inter se com-
poni & permisceri possunt: quæ Operationes sunt Additio &
Subtractio; Multiplicatio & Divisio: Evectio ad Potestates &
Radicum Extractio; quo etiam Resolutio Æquationum est refe-
renda. Præter has Operationes, quæ algebraicæ vocari solent,
dantur complures aliæ transcendentes, ut Exponentiales, Loga-
rithmicæ, atque innumerabiles aliæ, quas Calculus integralis
suppeditat.
Interim species quædam Functionum notari possunt; ut mul-
tipla $2z$; $3z$; $\frac{1}{2}z$; $az$; &c. & Potestates ipsius $z$, ut $z^2$;
$z^3$; $z^{\frac{1}{2}}$; $z^{-1}$; &c. quæ, uti ex unica operatione sunt desum-
tæ, ita expressiones quæ ex operationibus quibuscunque nascun-
tur, Functionum nomine insigniuntur.
7. Functiones dividuntur in Algebraicas & Transcendentes; illæ
sunt, quæ componuntur per operationes algebraicas solas, hæ vero
in quibus operationes transcendentes insunt.
Sunt ergo multiplæ ac Potestates ipsius $z$ Functiones algebraï-
cæ; atque omnes omnino expressiones, quæ per operationes al-
gebraïcas ante memoratas formantur, cujusmodi est
$\frac{a+bz^n - c\sqrt{(2z-zz)}}{aaz - 3bz^3}$. Quin-etiam Functiones algebraicæ
sæpenumero nequidem explicite exhiberi possunt, cujusmodi
Functio ipsius $z$ est $Z$, si definiatur per hujusmodi æquationem;
$Z^5 = azzZ^3 - bz^4Z^2 + cz^3Z - 1$. Quanquam enim hæc
æquatio
A 3
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.