Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 34
Transcription
6 DE FUNCTIONIBUS
LIB. I. æquatio resolvi nequit; tamen constat $Z$ æquari expressioni cuipiam ex variabili $z$ & constantibus compositæ; ac propterea fore $Z$ Functionem quamdam ipsius $z$. Cæterum de Functionibus transcendentibus notandum est, eas demum fore transcendentes, si operatio transcendens non solum ingrediatur, sed etiam quantitatem variabilem afficiat. Si enim operationes transcendentes tantum ad quantitates constantes pertineant, Functio nihilominus algebraica est censenda: uti si $c$ denotet circumferentiam Circuli, cujus radius fit = $1$, erit utique $c$ quantit.: transcendens, verumtamen hæ expressiones $c+z$; $cz^2$; $4z^c$ &c. erunt Functiones algebraicæ ipsius $z$. Parvi quidem est momenti dubium quod a quibusdam movetur, utrum ejusmodi expressiones $z^c$ Functionibus algebraicis annumerari jure possint, necne; quinetiam Potestates ipsius $z$, quarum exponentes sint numeri irrationales, uti $z^{\sqrt{2}}$ nonnulli maluerunt Functiones interscendentes quam algebraicas appellare.
8. Functiones algebraicæ subdividuntur in Rationales & Irrationales: illæ sunt, si quantitas variabilis in nulla irrationalitate involvitur; hæ vero
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.