Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 35
Transcription
IN GENERE.
7
æquationem $z' = az Z^2 - bz^5$ definiatur; quoniam va- CAP. I.
lorem explicitum pro $Z$, admissis etiam signis radicalibus, ex-
hibere non licet; propterea quod Algebra communis nondum
ad hunc perfectionis gradum est evecta.
9. *Functiones rationales denuo subdividuntur in Integras & Frac-
tas.*
In illis neque $z$ usquam habet exponentes negativos, neque
expressiones continent fractiones, in quarum denominatores
quantitas variabilis $z$ ingrediatur: unde intelligitur Functiones
fractas esse, in quibus denominatores $z$ continentes, vel expo-
nentes negativi ipsius $z$ occurrant. Functionum integrarum
hæc ergo erit Formula generalis: $a + bz + cz^2 + dz^3 + ez^4$
$+ fz^5 + \&c.$ nulla enim Functio ipsius $z$ integra excogitari
potest, quæ non in hac expressione contineatur. Functiones
autem fractæ omnes, quia plures fractiones in unam cogi pos-
sunt, continebuntur in hac Formula:
$\frac{a+bz+cz^2+dz^3+ez^4+fz^5+\&c.}{\alpha+\beta z+\gamma z^2+\delta z^3+\epsilon z^4+\zeta z^5+\&c.}$
ubi notandum est quantitates constantes $a, b, c, d, \&c.$
$\alpha, \beta, \gamma, \delta, \&c.$ sive sint affirmativæ, sive negativæ, sive in-
tegræ sive fractæ, sive rationales sive irrationales, sive etiam
transcendentes, naturam Functionum non mutare.
10. *Deinde potissimum tenenda est Functionum divisio in Unifor-
mes ac Multiformes.*
Functio autem uniformis est, quæ si quantitati variabili $z$
valor determinatus quicunque tribuatur, ipsa quoque unicum
valorem determinatum obtineat. Functio autem Multiformis
est, quæ, pro unoquoque valore determinato in locum variabi-
lis $z$ substituto, plures valores determinatos exhibet. Sunt
igitur omnes Functiones rationales, sive integræ sive fractæ,
Functiones uniformes; quoniam ejusmodi expressiones, quicun-
que valor quantitati variabili tribuatur, non nisi unicum valorem
præbent. Functiones autem irrationales omnes sunt multiformes;
propterea quod signa radicalia sunt ambigua, & geminum valorem
involvunt. Dantur autem quoque inter Functiones transcenden-
tes,
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.