Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 36

Transcription

8 DE FUNCTIONIBUS LIB. I. tes, & uniformes, & multiformes: quin-etiam habentur Functiones infinitiformes; cujusmodi est Arcus Circuli Sinui $z$ respondens; dantur enim Arcus circulares innumerabiles qui omnes eumdem habeant Sinum. Denotent autem hæ litteræ $P, Q, R, S, T$ &c. singulæ Functiones uniformes ipsius $z$. 11. Functio biformis ipsius $z$ est ejusmodi Functio, quæ pro quovis ipsius $z$ valore determinato, geminum valorem præbeat. Hujusmodi Functiones radices quadratæ exhibent, ut $\sqrt{(2z + zz)}$: quicunque enim valor pro $z$ statuatur expressio $\sqrt{(2z+zz)}$ duplicem habet significatum, vel affirmativum vel negativum. Generatim vero $Z$ erit Functio biformis ipsius $z$, si determinetur per æquationem quadraticam $Z^2 - PZ + Q = 0$: si quidem $P$ & $Q$ fuerint Functiones uniformes ipsius $z$. Erit namque $Z = \frac{1}{2} P \pm \sqrt{(\frac{1}{4} P^2 - Q)}$; ex quo patet cuique valori determinato ipsius $z$ duplicem valorem determinatum ipsius $Z$ respondere. Hic autem notandum est, vel utrumque valorem Functionis $Z$ esse realem, vel utrumque imaginarium. Tum vero erit semper, uti constat ex natura æquationum, binorum valorum ipsius $Z$ summa $= P$, ac productum $= Q$. 12. Functio triformis ipsius $z$ est, qua pro quovis ipsius $z$ valore, tres valores determinatos exhibet. Hujusmodi Functiones ex resolutione æquationum cubicarum originem trahunt. Si enim fuerint $P, Q, & R$ Functiones uniformes, sitque $Z^3 - PZ^2 + QZ - R = 0$, erit $Z$ Functio triformis ipsius $z$; quia pro quolibet valore determinato ipsius $z$ triplicem valorem obtinet. Tres isti ipsius $Z$ valores unicuique valori ipsius $z$ respondentes, vel erunt omnes reales, vel unicus erit realis, dum bini reliqui sunt imaginarii. Cæterum constat horum trium valorum summam perpetuo esse $= P$; summam factorum ex binis esse $= Q$, & productum ex omnibus tribus esse $= R$. 13. Functio quadriformis ipsius $z$ est, qua pro quovis ipsius $z$ valore quatuor valores determinatos exhibet. Hujusmodi Functiones ex resolutione æquationum biquadraticarum
confidence 0.41 35 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.