Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 40
Transcription
LIB. I. 12 DE FUNCTIONIBUS
19. Functio multiformis par ipsius $z$ est, quæ etiam si pro quovis valore ipsius $z$ plures exhibeat valores determinatos, tamen eosdem valores præbet, sive ponatur $z = +k$, sive $z = -k$.
Sit $Z$ ejusmodi Functio multiformis par ipsius $z$; quoniam natura Functionis multiformis exprimitur per æquationem inter $Z$ & $z$, in qua $Z$ tot habeat dimensiones, quot varios valores complectatur; manifestum est $Z$ fore Functionem multiformem parem, si in æquatione naturam ipsius $z$ exprimente quantitas variabilis $z$ ubique pares habeat dimensiones. Sic, si fuerit $Z^2 = a z Z^4 + b z^2$, erit $Z$ Functio biformis par ipsius $z$; sin autem fit $Z^3 - a z^2 Z^2 + b z^4 Z - c z^8 = 0$, erit $Z$ Functio triformis par ipsius $z$; atque generatim, si $P, Q, R, S$ &c. denotent Functiones uniformes pares ipsius $z$, erit $Z$ Functio biformis par ipsius $z$ si fit $Z^2 - P Z + Q = 0$. At $Z$ erit Functio triformis par ipsius $z$ si fit $Z^3 - P Z^2 + Q Z - R = 0$, & ita porro.
20. Functio ergo, sive uniformis sive multiformis, par ipsius $z$ erit ejusmodi expressio ex quantitate variabili $z$ & constantibus conflata in qua ubique numerus dimensionum ipsius $z$ sit par.
Hujusmodi ergo Functiones, præter uniformes quarum exempla ante sunt allata, erunt hæ expressiones $+\sqrt{bb-zz}$; $azz + \sqrt[3]{a^6 z^4 - bz^2}$ item $az^3 + \sqrt{z^2 + \sqrt{a^4-z^4}}$ &c.
Unde patet Functiones pares ita definiri posse, ut dicantur esse Functiones ipsius $zz$.
Si enim ponatur $y = zz$, fueritque $Z$ Functio quæcunque ipsius $y$; restituto ubique $zz$ loco $y$, erit $Z$ ejusmodi Functio ipsius $z$, in qua $z$ ubique parem habeat dimensionum numerum. Excipiendi tamen sunt ii casus, quibus in expressione ipsius $Z$ occurrunt $\sqrt{y}$: ac hujusmodi aliæ formæ, quæ, facto $y = zz$ signa radicalia amittunt. Quamvis enim sit $y + \sqrt{ay}$ Functio ipsius $y$, tamen posito $y = zz$, eadem expressio non erit Functio par ipsius $z$; cum fiat $y + \sqrt{ay} = zz + z\sqrt{a}$. Exclusis ergo his casibus, definitio ultima Functionum
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.