Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 42

Transcription

14 DE FUNCTIONIBUS L I B. I. 23. Si Functio impar per Functionem imparem vel multiplicetur, vel dividatur; quod resultat erit Functio par. Sint $Q$ & $S$ Functiones impares ipfius $z$; ita ut, posito $-z$ loco $z$, $Q$ abeat in $-Q$, & $S$ in $-S$; atque perspicuum est tam productum $QS$, quam quotum $\frac{Q}{S}$ eundem valorem retinere, etiamsi pro $z$ ponatur $-z$; idcoque esse utrumque Functionem parem ipfius $z$. Manifestum itaque porro est cujusque Functionis imparis quadratum esse Functionem parem; cubum vero Functionem imparem; biquadratum iterum Functionem parem, atque ita porro. 24. Si fuerit $y$ Functio impar ipfius $z$; erit vicissim $z$ Functio impar ipfius $y$. Cum enim sit $y$ Functio impar ipsius $z$; si ponatur $-z$ loco $z$, abibit $y$ in $-y$. Quod si ergo $z$ per $y$ definiatur, necesse est ut posito $-y$ loco $y$, quoque $z$ abeat in $-z$; eritque ideo $z$ Functio impar ipsius $y$. Sic [TRUNCATED]
confidence 0.44 32 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.