Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 45

Transcription

FUNCTIONUM. 17 CAP. II. nulla occurrit potestas, vocantur Factores simplices, ut distinguantur a Factoribus compositis, in quibus ipsius $z$ inest quadratum vel cubus, vel alia potestas altior. Erit ergo in genere $f+gz$ forma Factorum simplicium, $f+gz+hz^2$ forma Factorum duplicium; $f+gz+hz^2+iz^3$ forma Factorum triplicium, & ita porro. Perspicuum autem est Factorem duplicem duos complecti valores simplices, Factorem triplicem tres simplices, & ita porro. Hinc Functio ipsius $z$ integra, in qua exponens summæ potestatis ipsius $z$ est $n$, continebit $n$ Factores simplices; ex quo simul, si qui Factores fuerint vel duplices vel triplices, &c. numerus Factorum cognoscetur. 29. Factores simplices Functionis cujuscunque integræ $Z$ ipsius $z$ reperiuntur, si Functio $Z$ nihilo æqualis ponatur, atque ex hac æquatione omnes ipsius $z$ radices investigentur: singula enim ipsius $z$ radices dabunt totidem Factores simplices Functionis $Z$. Quod si enim ex æquatione $Z=0$, fuerit quæpiam radix $ [TRUNCATED]
confidence 0.48 15 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.