Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 56

Transcription

28 DE TRANSFORMATIONE LIB. I. $\frac{A}{(p-qz)^n} + \frac{B}{(p-qz)^{n-1}} + \frac{C}{(p-qz)^{n-2}} + \dots + \frac{K}{p-qz}$, quarum omnium numeratores sint quantitates constantes. Quoniam maxima potestas ipsius $z$ in $P$ minor est quam $z^n$, erit $z^{n-1}$, ideoque $P$ hujusmodi habebit formam: $a+bz+yz^2+dz^3 + \dots + xz^{n-1}$ existente terminorum numero $= n$, cui aequari debet numerator summae omnium fractionum partialium, postquam singulae ad eundem denominatorem $(p-qz)^n$ fuerint perductae: qui numerator propterea erit $= A+B(p-qz)+C(p-qz)^2 + D(p-qz)^3 + \dots + K(p-qz)^{n-1}$. Hujus maxima ipsius $z$ potestas est, ut ibi, $z^{n-1}$, atque tot habentur litterae incognitae $A, B, C, \dots, K$, (quarum numerus est $= n$,) quot sunt termini congruentes reddendi. Quamobrem litterae constantes $A, B, C$, &c. ita definiri poterunt, ut fiat Functio fracta genuina $\frac{P}{(p-qz)^n} = \frac{A}{(p-qz)^n} + \frac{B}{(p-qz)^{n-1}} + \frac{C}{(p-qz)^{n-2}} + \frac{D}{(p-qz)^{n-3}} + \dots + \frac{K}{p-qz}$. Ipsa autem horum numeratorum inventio mox facilis aperietur. 43. Si Functionis fractae $\frac{M}{N}$ denominator $N$ Factorem habeat $(p-qz)^2$, sequenti modo fractiones partiales ex hoc Factore oriundae reperientur. Cujusmodi fractiones partiales ex singulis Factoribus denominatoris simplicibus, qui alios sibi aequales non habeant, oriantur, ante est ostensum: nunc igitur ponamus duos Factores inter se esse aequales, seu, iis conjunctis, denominatoris $N$ Factorem esse $(p-qz)^2$. Ex hoc ergo Factore per §. praeced. duae nascentur fractiones partiales hae $\frac{A}{(p-qz)^2} + \frac{B}{p-qz}$. Sit autem
confidence 0.94 22 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.