Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 75

Transcription

PER SERIES INFINITAS. 47 Functio foret integra; num vero per hujusmodi terminorum se- CAP. IV. riem infinitam exhiberi possit, si quis dubitet, hoc dubium per ipsam evolutionem cujusque Functionis tolletur. Quo au- tem hæc explicatio latius pateat, præter potestates ipsius $z$ ex- ponentes integros affirmativos habentes, admitti debent pote- states quæcunque. Sic dubium erit nullum quin omnis Functio ipsius $z$ in hujusmodi expressionem infinitam transmutari possit: $Az^{\alpha} + Bz^{\beta} + Cz^{\gamma} + Dz^{\delta} + \&c.$ denotantibus exponen- tibus $\alpha, \beta, \gamma, \delta, \&c.$ numeros quoscunque. 60. Per divisionem autem continuam intelligitur fractionem $\frac{a}{\alpha + \zeta z}$ resolvi in hanc seriem infinitam $\frac{a}{\alpha} - \frac{a \zeta z}{\alpha^2} + \frac{a \zeta^2 z^2}{\alpha^3} - \frac{a \zeta^3 z^3}{\alpha^4} + \frac{a \zeta^4 z^4}{\alpha^5} - \&c.$, quæ, cum quilibet terminus ad se- quentem habeat rationem constantem $1 : \frac{\zeta z}{\alpha}$, vocatur series geo- metrica. Potest vero quoque hæc series ita inveniri, ut ipsa initio pro incognita habeatur: ponatur enim $\frac{a}{\alpha + \zeta z} = A + Bz + Cz^2 + Dz^3 + Ez^4 + \&c.$ atque ad æqualitatem producendam quærantur coëfficientes $A, B, C, D, \&c.$ Erit ergo $a = (\alpha + \zeta z)(A + Bz + Cz^2 + Dz^3 + \&c.)$, & multiplica- tione actu peracta fiet $a = \alpha A + \alpha B z + \alpha C z^2 + \alpha D z^3 + \alpha E z^4 + \&c.$ $+ \zeta A z + \zeta B z^2 + \zeta C z^3 + \zeta D z^4 + \&c.$ Quamobrem esse debet $a = \alpha A$, ideoque $A = \frac{a}{\alpha}$, & coëf- ficientium uniuscujusque potestatis ipsius $z$ summa nihilo æqualis est ponenda: unde prodibunt hæ æquationes, $\alpha B + \zeta A = 0$ cognito ergo quovis coëfficiente $\alpha C + \zeta B = 0$ facile reperitur sequens; si enim $\alpha D + \zeta C = 0$ fuerit coëfficiens termini cujusque $= P$ $\alpha E + \zeta D = 0$ & sequens $= Q$ erit $\alpha Q + \zeta P = 0$ $\&c.$ sive $Q = - \frac{\zeta P}{\alpha}$. Cum
confidence 0.89 24 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.