Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 76
Transcription
48 DE EXPLICATIONE FUNCTIONUM
LIB. I. Cum igitur terminus primus $A$ fit determinatus $=\frac{a}{\alpha}$ ex eo sequentes litterae $B$, $C$, $D$, &c. definiuntur eodem modo, quo ex divisione sunt orti. Ceterum ex inspectione perspicitur in serie infinita pro $\frac{a}{\alpha+\zeta z}$ inventa potestatis $z^n$ coëfficientem fore $=\pm \frac{a\zeta^n}{\alpha^{n+1}}$, ubi signum $+$ locum habet si $n$ sit numerus par, signum $-$ autem si $n$ sit numerus impar: seu coëfficiens erit $=\frac{a}{\alpha}(-\frac{\zeta}{\alpha})^n$.
61. Simili modo ope divisionis continuatae haec Functio fracta $\frac{a+bz}{\alpha+\zeta z+\gamma zz}$ in seriem infinitam converti potest.
Cum autem divisio sit taediosa, neque tam facile naturam seriei infinitae ostendat, commodius erit seriem quaesitam fingere, atque modo ante tradito determinare. Sit igitur
$\frac{a+bz}{\alpha+\zeta z+\gamma zz} = A+Bz+Cz^2+Dz^3+Ez^4+\text{&c.}}$
multiplicetur utrinque per $\alpha+\zeta z+\gamma zz$, atque fiet
$a+bz = \alpha A + \alpha B z + \alpha C z^2 + \alpha D z^3 + \alpha E z^4 + \text{&c.}$
$\qquad\qquad +\zeta A z + \zeta B z^2 + \zeta C z^3 + \zeta D z^4 + \text{&c.}$
$\qquad\qquad\qquad\qquad +\gamma A z^2 + \gamma B z^3 + \gamma C z^4 + \text{&c.}$
Hinc erit $\alpha A = a$; $\alpha B + \zeta A = b$; unde reperitur
$A=\frac{a}{\alpha}$ & $B=\frac{b}{\alpha}-\frac{a\zeta}{\alpha\alpha}$; reliquae vero litterae ex sequentibus aequationibus determinabuntur:
$\alpha C + \zeta B + \gamma A = 0$ hinc ergo ex binis quibusque coëfficientibus contiguis sequens reperitur. Sic si duo coëfficientes contigui fuerint $P$, $Q$ & sequens $R$, erit $\alpha R + \zeta Q + \gamma P = 0$ seu $R = \frac{-\zeta Q - \gamma P}{\alpha}$.
$\alpha D + \zeta C + \gamma B = 0$
$\alpha E + \zeta D + \gamma C = 0$
$\alpha F + \zeta E + \gamma D = 0$
&c.
Cum igitur duae litterae primae $A$ & $B$ jam sint inventae sequentes $C$, $D$, $E$, $F$ &c. omnes successive ex iis invenientur,
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.