Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 77
Transcription
PER SERIES INFINITAS. 49
tur, sicque reperietur Series infinita $A+Bz+Cz^2+Dz^3+\&c.$ CAP. IV.
Functioni fractæ propositæ $\frac{a+bz}{\alpha+\beta z+\gamma z^2}$ æqualis.
EXEMPLUM.
Si fuerit proposita hæc fractio $\frac{1+2z}{1-z-z^2}$, huicque æqualis
statuatur Series $A+Bz+Cz^2+Dz^3+\&c.$ ob $a=1$;
$b=2$; $\alpha=1$; $\beta=-1$; $\gamma=-1$; erit $A=1$; $B=3$;
tum vero erit
$C=B+A$ quilibet ergo coëfficiens æqualis est sum-
$D=C+B$ mæ duorum præcedentium; quare si co-
$E=D+C$ gniti fuerint duo coëfficientes contigui
$F=E+D$ $P$ & $Q$, erit sequens $R=P+Q$.
&c.
Cum igitur duo coëfficientes primi $A$ & $B$ sint cogniti, fractio
proposita $\frac{1+2z}{1-z-z^2}$ in hanc Seriem infinitam transmutatur
$1+3z+4z^2+7z^3+11z^4+18z^5+\&c.$, quæ nullo nego-
tio quousque libuerit continuari potest.
62. Ex his jam satis intelligitur indoles Serierum infinitarum,
in quas Functiones fractæ transmutantur; tenent enim ejusmodi
legem, ut quilibet terminus ex aliquot præcedentibus deter-
minari possit. Scilicet, si denominator fractionis propositæ fue-
rit $\alpha+\beta z$, atque Series infinita statuatur
$A+Bz+Cz^2+\dots+Pz^n+Qz^{n+1}+Rz^{n+2}+Sz^{n+3}+\&c.$;
quilibet coëfficiens $Q$ ex præcedente $P$ solo ita definietur ut
sit $\alpha Q+\beta P=0$. Sin denominator fuerit trinomium $\alpha+\beta z+$
$\gamma z^2$, quilibet coëfficiens Seriei $R$ ex duobus præcedenti-
bus $Q$ & $P$ ita definietur ut sit $\alpha R+\beta Q+\gamma P=0$: simili
modo si denominator fuerit quadrinomium, ut $\alpha+\beta z+\gamma z^2+$
$\delta z^3$, quilibet coëfficiens seriei $S$ ex tribus antecedentibus
$R$, $Q$ & $P$ ita determinabitur, ut sit $\alpha S+\beta R+\gamma Q+\delta P=0$,
Euleri *Introduct. in Anal. infin. parv.* G sicque
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.