Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 93

Transcription

PLURIUMVE VARIABILIUM. 65 CAP. V. que $\frac{yy+zz}{\sqrt{(y^4+z^4)}}$ erit Functio nullius dimensionis. His ergo cum praecedentibus conjunctis intelligetur haec expressio $\frac{1}{y} + \frac{y\sqrt{(yy+zz)}}{z^2} - \frac{y}{\sqrt[3]{(y^6-z^6)}} + \frac{y\sqrt{z}}{zz\sqrt{y}+\sqrt{(y^5+z^5)}}$ esse Functio homogenea $-1$ dimensionis. 87. Utrum Functio irrationalis implicita sit homogenea necne, ex his facile colligi potest. Sit $V$ hujusmodi Functio implicita ac $V^3+PV^2+QV+R=0$, existentibus P, Q & R Functionibus ipsarum $y$ & $z$. Primum igitur patet $V$ Functionem homogeneam esse non posse, nisi P, Q, & R sint Functiones homogeneae. Praeterea vero si ponamus $V$ esse Functionem $n$ dimensionum, erit $V^2$ Functio $2n$, & $V^3$ Functio $3n$ dimensionum; cum igitur ubique idem debeat esse numerus dimensionum, oportet, ut P sit Functio $n$ dimensionum, Q Functio $2n$ dimensionum, & R Functio $3n$ dimensionum. Si ergo vicissim litterae P, Q, R Functiones homogeneae respective $n$, $2n$, $3n$ dimensionum, hinc concludetur fore $V$ Functionem $n$ dimensionum. Ita si fuerit $V^5+(y^4+z^4)V^3+ay^8V-z^{10}=0$ erit $V$ Functio homogenea duarum dimensionum, ipsarum $y$ & $z$. 88. Si fuerit $V$ Functio homogenea $n$ dimensionum ipsarum $y$ & $z$, in eaque ponatur ubique $y=uz$, Functio $V$ abibit in productum ex potestate $z^n$ in Functionem quandam variabilis $u$. Per hanc enim substitutionem $y=uz$, in singulos terminos tantae inducentur potestates ipsius $z$, quantae ante inerant ipsius $y$. [TRUNCATED]
confidence 0.65 37 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.