Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 94

Transcription

66 DE FUNCTIONIBUS DUARUM LIB. I. ($\alpha u^3 + \beta u^2 + \gamma u + \delta$). Deinde vero idem manifestum est in fractis: fit enim $V = \frac{\alpha y + \zeta z}{yy+zz}$, nempe Functio $-1$ dimensionis, facto $y=uz$ fiet $V = z^{-1}(\frac{\alpha u + \zeta}{uu+1})$. Neque etiam Functiones irrationales hinc excipiuntur, si enim fit $V = \frac{y+\sqrt{yy+zz}}{z\sqrt{y^3+z^3}}$, quae est Functio $-\frac{3}{2}$ dimensionum; posito $y=uz$, prodibit $V = z^{-\frac{3}{2}}(\frac{u+\sqrt{uu+1}}{\sqrt{u^3+1}})$. Hoc itaque modo Functiones homogeneae duarum tantum variabilium reducentur ad Functiones unius variabilis; neque enim potestas ipsius $z$, quia est Factor, Functionem illam ipsius $u$ inquinat. 89. Functio ergo homogenea $V$ duarum variabilium $y$ & $z$ nullius dimensionis, posito $y=uz$, transmutabitur in Functionem unica variabilis $u$ puram. Cum enim numerus dimensionum fit nullus, Potestas ipsius $z [TRUNCATED]
confidence 0.37 16 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.