Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 107

Transcription

100 DE METHODO MAX. ET MIN. SCHOLION I. 25. Etsi autem numerus punctorum, per quæ curva quæsita transire debet, a gradu differentialitatis pendet, tamen hoc casu non per numerum $n+2$ definiri potest. Æquatio enim hæc differentialis $n+2$ graduum, potestate quidem involvit $n+2$ constantes, verum eæ non omnes sunt arbitrariæ. Una namque constans ex eo determinatur, quod integrale $\int Z dx$ obtinere debeat valorem, non vagum, sed talem qualem in quantitate $Z$ obtinet, hoc est, qui evanescat posito $x=0$, siquidem hæc conditio fuerit in formula $\int Z dx$ assumta. Deinde pari modo una constans definitur formula $\int L dx$, quæ, uti posuimus, evanescere debet posito $x=0$. Quocirca tantum $n$ supererunt constantes mere arbitrariæ, quæ totidem præbebunt puncta, quibus Problema determinabitur. Similiter igitur, uti in præcedente Capite, Problema, ut sit determinatum, ita erit proponendum, ut inter omnes curvas per data $n$ puncta transeuntes ea determinetur, quæ pro data abscissa $x=a$ contineat valorem formulæ $\int Z dx$ maximum minimumve. Ad hanc igitur dijudicationem instituendam, æquatio inventa debebit evolvi; hoc est, omnes differentiationes indicatæ actu perfici debebunt; quo facto, patebit quanti gradus differentialia insint, ex hocque gradu habebitur numerus $n$. Quantum autem insuper circa hunc numerum $n$ observare liceat, in Exemplis sequentibus videbimus. EXEMPLUM I. 26. Invenire curvam, quæ, pro data abscissa $AZ=a$, habeat valorem formulæ $\int yxdx \int ydx$ maximum vel minimum, integrali $\int ydx$ ita accipiendo, ut evanescat posito $x=0$. Erit igitur $\pi = \int ydx$, & $[Z]=y$; unde fiet $[N]=1$; reliquis litteris $[M], [P], [Q], \&c.$ existentibus $=0$. Porro erit $Z=yx\pi$ & $dZ = yxd\pi + y\pi dx + x\pi dy$; ex quo habebitur $L=yx$; $M=y\pi$ & $N=x\pi$, $P=Q=R, \&c. = 0$.
confidence 0.56 30 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.