Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 153

Transcription

146 DE USU METHODI ne, ex ea utraque quantitas $A$ & $B$ incrementum accipiet, unaquaeque scilicet augebitur valore differentiali ex praecedentibus definiendo. Sit igitur $dA$ valor differentialis ipsius $A$, qui respondet formulae integrali $\int Zdx$, posito $x = a$, similique modo fit $dB$ valor differentialis ipsius $B$ oriundus ex formula $\int Tdx$, posito $x = a$. Cum ergo, ex adjecta particula $nv$ variabili $y$, abeat $A$ in $A+dA$, & $B$ in $B+dB$, productum $AB$ transmutabitur in $AB + AdB + BdA + dAdB$; quare cum $AB$ esse debeat maximum vel minimum, oportebit esse $AB = AB + AdB + BdA + dAdB$. Ideoque $0 = AdB + BdA$, ob evanescentem terminum $dAdB$ prae reliquis. Ex his itaque oritur sequens Problematis solutio; Quaeratur formulae $\int Zdx$ valor differentialis qui fit $dA$, sitque $A$ valor formulae $\int Zdx$, quem obtinet posito $x = a$. Deinde quaeratur formulae $\int Tdx$ valor differentialis, qui fit $dB$, ac $B$ denotet valorem formulae $\int Tdx$, quem recipit posito $x = a$: quibus factis habebitur ista aequatio $0 = AdB + BdA$, in qua relatio satisfaciens inter $x$ & $y$ continebitur. Q. E. I. COROLL. I. 15. Quanquam in aequatione $0 = AdB + BdA$ insunt quantitates constantes $A$ & $B$, tamen eae non sunt arbitrariae, sed utraque per ipsam hanc aequationem definietur. Scilicet si ex hac aequatione eliciantur valores $\int Zdx$ & $\int Tdx$, ponaturque $x = a$, prodire debent illae quantitates $A$ & $B$; unde hae determinabuntur per $a$, & per reliquas constantes arbitrarias quae per integrationem ingredientur. COROLL. II. 16. Si $Z$ & $Y$ fuerint functiones determinatae quantitatum $x, y, p, q, r, \&c.$ tum valores differentiales $dA$ & $dB$ non pendebunt ab $a$; interim tamen quantitas $a$ ingreditur in aequationem $0 = AdB + BdA$: ex quo curva inventa, tantum pro definito abscissae $x$ valore $x = a$, quaesito satisfaciet. Co-
confidence 0.81 54 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.