Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 154

Transcription

IN RESOLVENDIS QUÆSTIONIBUS. 147 COROLL. III. 17. Ex æquatione autem $0 = AdB + BdA$ particula $n$ omnino egredietur: nam quia uterque valor differentialis $dA$ & $dB$ per $n$, multiplicatus prodiit, iterum $n$, per divisionem exterminabitur: hocque modo æquatio inter $x$ & $y$ atque constantes nascetur, qua Problemati satisfiet. SCHOLION I. 18. Neminem hic forma æquationis $0=AdB+BdA$ inventæ offendat, eo quod speciem formulæ differentialis definitæ præ se ferat, neque hinc etiam quisquam concludat æquationis $0=AdB+BdA$ integralem sumi posse hanc, $Conft. = AB$. Jam enim significationes explicavimus, quas tribuimus cum litteris $A$ & $B$, tum etiam formis differentialibus $dA$ & $dB$: ex quo intelligere licet, vulgarem notandi modum hic non locum habere. Ideo autem hunc notandi modum, etsi a consueto dissentientem, hic adhibere visum est, ut nexus æquationis $0=AdB+BdA$ cum formula maximi minimive $\int Zdx$, $\int Ydx$ melius perspiciatur. Cum enim maximum minimumve respondere debeat valori $x=a$; ponamus hoc casu abire $\int Zdx$ in $A$ & $\int Ydx$ in $B$; quo facto, maximum minimumve erit $AB$. Hinc autem sponte nascitur æquatio inventa $0=AdB+BdA$, siquidem $AB$, litteris $A$ & $B$ tanquam variabilibus spectatis, differentietur. Quod cum fuerit factum, in memoriam revocari oportet, pro differentialibus $dA$ & $dB$ accipiendos esse valores differentiales eos, qui conveniunt formulis integralibus $\int Zdx$ & $\int Ydx$, ex quibus ipsæ quantitates $A$ & $B$ constantes prodiere. Hunc nexum ideo annotasse juvabit, quod infra eundem ad quemcunque compositionis modum, quo formula maximi minimive ex formulis integralibus composita fuerit, æque patere; similique modo ex ipsa maximi minimive expressione per differentiationem æquationem quæsitam obtineri ostendemus. T 2 EXEM-
confidence 0.91 34 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.