Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 156
Transcription
IN RESOLVENDIS QUÆSTIONIBUS. 149
tione, resultabit $y=f \pm \sqrt{(cc-(x+b)^2)}$, ita ut sit
$(y-f)^2 + (x+b)^2 = c^2$, unde patet curvam satisfacien-
tem esse Circulum, radio $c$ descriptum, axe ubicunque accep-
to. Hujusmodi vero Circuli non quivis arcus satisfaciet, ve-
rum is tantum qui per radium Circuli multiplicatus producit
aream; est enim $A=Bc$. Ergo vel radius Circuli $c$ pro lubi-
tu accipi potest, ex coque definietur illa abscissae $x$ magnitudo
determinata $a$; vel si $a$ detur, ut ponimus, inde vicissim radius
$c$ determinabitur. Perspicuum autem est arcum Circuli, qui sa-
tisfacit, convexitate sua axem respicere debere; hoc enim ca-
su area fit minor, ideoque productum ex area in arcum mini-
mum.
EXEMPLUM III.
21. Invenire curvam, in qua, pro data abscissa $x=a$, minimum
fiat haec expressio $\int yx \, dx \times \int x \, dx \sqrt{(1+pp)}$.
Posito $x=a$, fiat $\int yx \, dx = A$, & $\int x \, dx \sqrt{(1+pp)}$
$= B$. Erit autem $dA = yx dx$, & $dB = x dx \sqrt{1+pp}$.
unde obtinebitur ista aequatio $B x dx = A d. \frac{px}{\sqrt{(1+pp)}}$, quae integrata dat $xx \pm bb = \frac{2Apx}{B\sqrt{(1+pp)}}$.
posito $\frac{A}{B}=c$. Hinc $p = \frac{xx \pm bb}{\sqrt{(4ccxx - (xx \pm bb)^2)}}$
$= \frac{dy}{dx}$, ideoque pro curva habebitur haec aequatio, $y = \int \frac{(xx \pm bb) dx}{\sqrt{(4ccxx - (xx \pm bb)^2)}}$.
De qua notandum est, si fiat
$b=0$, tum prodire aequationem pro Circulo $y = \int \frac{x dx}{\sqrt{(4cc-xx)}}$
cujus radius fit $2c$.
T 3
SCHO.
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.