Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 157

Transcription

150 DE USU METHODI SCHOLION II. 22. Eadem hæc Exempla omnia quoque resolvi possunt per Methodum supra jam traditam; quare cum utraque via eadem solutio obtineatur, juvabit solutionem per alteram viam uno Exemplo exhiberi. Sumamus igitur tertium Exemplum, in quo maximi minimive formula $\int yx dx \times \int x dx \sqrt{(1+pp)}$, differentiando iterumque integrando per partes, reducitur ad hanc formam $\int yx dx \int x dx \sqrt{(1+pp)} + \int x dx \sqrt{(1+pp)} \int yx dx$; cujus utrumque membrum in Casu secundo supra §. 7. exposito continetur: Quæratur itaque utriusque valor differentialis, eorum enim summa, posita $= 0$, dabit æquationem pro curva quæsita. Formula autem $\int yx dx \int x dx \sqrt{(1+pp)}$ cum Casu secundo collata, dabit $\pi = \int x dx \sqrt{(1+pp)}$ & $Z = yx\pi$; unde fit $L = yx$; $M = y\pi$, $N = x\pi$, $P = 0$, &c. Deinde erit $[Z] = x\sqrt{(1+pp)}$; indeque $[M] = \sqrt{(1+pp [TRUNCATED]
confidence 0.67 11 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.