Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 169

Transcription

162 DE USU METHODI tur, si quantitas $W$, postquam in illa, loco formularum integralium, litterae $A, B, C$ &c. sunt substitutae, differentietur, his ipsis litteris $A, B, C, &c.$ tanquam variabilibus tractatis; in hocque differentiali, $dA, dB, dC$ &c. valores differentiales formularum respondentium $\int Zdx, \int Tdx, \int Xdx$ &c. designent. Hac igitur significatione sumptum differentiale quantitatis propositae $W$, si id nihilo aequale ponatur, dabit aequationem inter $x$ & $y$ quaesitam. Q. E. I. COROLL. I. 32. Si ergo proposita fuerit ejusmodi expressio $W$ functio formularum integralium $\int Zdx, \int Tdx, \int Xdx$ &c. quae, pro determinato ipsius $x$ valore $=a$, debeat esse maximum vel minimum: tum loco formularum $\int Zdx, \int Ydx, \int Xdx$ &c. scribantur litterae $A, B, C, &c.$ quo facto, expressio $W$ differentietur his litteris $A, B, C, &c.$ solis tanquam variabilibus tractatis, atque differentiale ponatur $=0$. COROLL. II. 33. In hoc differentiali, in quo inerunt litterae $A, B, C$; &c. cum suis differentialibus $dA, dB, dC$ &c. litterae $A, B, C$ &c. denotabunt respective valores formularum $\int Zdx, \int Ydx, \int Xdx$ &c. quos induunt posito $x=a$; at differentialia $dA, dB, dC, &c.$ exprimunt valores differentiales earundem formularum integralium abscissae $x=a$ respondentes. COROLL. III. 34. Ex praecedentibus autem apparet, si $Z, Y, X$ &c. fuerint functiones determinatae quantitatum $x, y, p, q, &c.$ tum valores differentiales $dA, dB, dC, &c.$ non a valore $a$ pendere: contra vero si $Z, Y, X$ &c. fuerint functiones indefinitae, tum valores differentiales $dA, dB, dC$ &c. simul a valore $a$ pendere debere. Co-
confidence 0.79 31 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.