Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 170

Transcription

IN RESOLVENDIS QUÆSTIONIBUS. 263 COROLL. IV. 35. Cum igitur hoc modo $W$ fiat functio litterarum $A, B, C,$ &c. ejus differentiale hujusmodi habebit formam $FdA+GdB+HdC+$ &c. hincque æquatio quæsita erit $0 = FdA+GdB+HdC+$ &c. ubi $F, G, H$ &c. erunt quantitates constantes, per $A, B, C$ &c. determinatæ. COROLL. V. 36. Æquatio ergo Problemati satisfaciens, constabit ex valoribus differentialibus singularum formularum integralium in maximi minimive expressione $W$ contentarum, singulis per constantes quantitates determinatas multiplicatis: horum scilicet productorum aggregatum nihilo æquale positum dabit æquationem desideratam. SCHOLION I. 37. Potuissemus hanc Problema propositum resolvendi methodum, ex solutionibus binorum Problematum præcedentium, per inductionem, jam concludere: quippe ex quibus jam patebat, si fuerit maximi minimive formula $W$, vel productum ex duabus formulis integralibus, vel quotus ex divisione unius per alteram ortus, tum differentiale expressionis $W$ modo exposito sumtum præbere æ [TRUNCATED]
confidence 0.65 9 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.