Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 172

Transcription

IN RESOLVENDIS QUAESTIONIBUS. 165 $\frac{x+b}{\sqrt{(cc-(x+b)^2)}} = \frac{dy}{dx}$; ex qua fit $y = h \pm \sqrt{(cc-(x+b)^2)}$. Curva igitur satisfaciens est Circulus, radio $c$ descriptus, abscissis super recta quacunque assumptis, pariterque abscissarum initio ubicumque statuto. Quantitas autem $c$, quae radium Circuli constituit, ex definita abscissa $x=a$ determinatur; quia esse debet $\sqrt{(1+pp)} = \frac{c}{y}$, casu quo $x=a$. Fit autem hoc casu $y = h \pm \sqrt{(cc-(a+b)^2)}$, & $\sqrt{(1+pp)} = \frac{c}{\sqrt{(cc-(a+b)^2)}}$: unde oritur $ac = h\sqrt{(cc-(a+b)^2)} \pm c\sqrt{(cc-(a+b)^2)}$, per quam, vel $c$ per $a$, vel vicissim $a$ per $c$ determinari potest. Ponamus esse $h=0, b=-c$, ita ut axis fit Circuli diameter, initiumque abscissarum in vertice constituatur; erit $y=\sqrt{(2cx-xx)}$, atque fiet $(a-c)^2=0$, seu $c=a$. Ex quo intelligitur, hoc casu quadrantem Circuli quaesito satisfacere. Sin autem initium abscissarum in loco diametri quocunque capiatur, fiet tantum $h=0$, & si applicatae positivae sumantur fiet $(a+b)^2=0$, seu, $b=-a$. Diameter Circuli ergo manet indeterminatus: portioque Circuli hoc modo sumti quaestioni satisfaciet, quae abscissae a sua origine ad centrum Circuli usque productae respondet. EXEMPLUM II. 39. Invenire aequationem inter $x$ & $y$, ut pro valore definito $x=a$, haec expressio $\frac{\int dx \sqrt{(1+pp)}}{y} \int ydx$ fiat maximum vel minimum. Posito $x=a$, fiat $y=f$, $\int dx \sqrt{(1+pp)} = A$, & $\int ydx = B$, crit $dA = -ny.d.\frac{p}{\sqrt{(1+pp)}}$ & $dB = ny.dx$. Maximum ergo minimumve esse oportet hanc quantitatem $\frac{A}{f} B$, cujus differentiale est $f^d B d A l f + f^d A d B$; quod positum $=0$ dabit $B d A l f = -A d B$. Pro aequatione quaesita igitur habetur X 3
confidence 0.82 35 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.